Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

1933 - Silberne Absolvia - 1958


Munere quamquam magistri linguarurn veterum non fungor, tamen latine contionari audeo. Quam ob rem sit venia lapsibus linguae. Hoc anno quinque exacta sunt lustra, ex quo Scyllam et Charybdim examinis maturitatis salvi atque incolumes transfretavimus. Qua de causa commilitones huius certaminis feliciter gesti memores hic convenerunt. Video clericos dignos et laicos muneribus publicis fungentes, doctores et professores, consiliarios et medicos.

Magno cum gaudio omnes excipio, qui intimatione Almae Matris Metamensis invitati non inviti ad agendum diem festum confluxerunt.
Primam salutem dico patrifamilias rev. P. Abbati, qui quondam rudimenta linguarum Anglorum et Francogallorum nos docuit.
Eandem salutem omnibus rev. patribus, qui in gymnasio vel seminario diligentissime muneribus magistrorum aut praeceptorum funguntur. Magistris nostris optime emeritis senectutem apricam quietamque atque plurimos annos in otio cum dignitate optamus ac cupimus.

Pia mente pioque animo, omnes magistros atque sodales labentibus annis defunctos recolamus, quotquot umquam vinculis pietatis et societatis nobiscum coniuncti erant.
Hac occasione data nolo igitur praeterire faustitatem diei, quin pietatem nostram erga Almam Matrem Metamensem verbis expressis profitear.

Quod ut eveniat feliciter, supplices Deo admoveo preces, ut benigne respiciat et protegat atque tueatur monasterium S. Benedicti eiusque monachos in eo orantes et laborantes.

Ornnes nos non veriti surnus labores viae nonnullis longinquae, ut hic congressi gaudeamus atque cerevisiam celeberrimam ex fabrica fratris Joachim rite hauriamus.

Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus (Od, Horatii).

Levate pocula et bibite saluti Almae Matris Metamensis!

VIVAT, CRESCAT, FLOREAT!

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte


St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de