Lateinische Texte zur Mettener LokalgeschichteAbitur 1948 |
Übersetzung aus dem Lateinischen
(3 Stunden Arbeitszeit) Roms Bedrängnis im 2. Punischen Krieg.Secundo bello Punico nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium, ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanum imperium laudare instituerunt, similior victo fuerit ille qui vicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montis superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! Quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et oppressa! Quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Cannensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum caede satiatus parci iussisse traditur? Unde tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quo intellegeret tantam in illo proelio dignitatem Romanam cecidisse, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, atque hinc strages1) turbae ceterae tanto utique numerosioris quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta rnilitum inopia secuta, ut Romani reos facinorum proposita impunitate colligerent, servitia libertate donarent atque illis pudendus non tam suppleretur quam institueretur exercitus. Servis igitur, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana republica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani diis suis dicerent: Ponite, quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra manicpia, unde vos, nostra numina, facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes venere privatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos aureos singulasque bullas2), miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi senatus relinqueret.
1) Das Niederwerfen; Niederlage. 2) Goldkapsel, als Anhänger um den Hals getragen.
zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte
St.-Michaels-Gymnasium
Metten metten_gym@degnet.de |