Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

(aus AJM 5, S. 321)

 


Est avis in campis, albo vestita colore,
Ambulat herbivorans magna cum gente sororum
Stridentes longis collis rostrisque malignis
Saepe petunt passim societae praetereuntes
Atque aures hominum foedis clangoribus implent.
Sedtamen hic ales delectat carne benigna
Et parochum Vici Veteris et quis favet ille.
O utinam tribuat parochus mihi commilitoni
Unam ex his avibus pinquem, quo tempore "Lucem"
Ex oriente ortam Sanctam" venerabimur omnes!

His versibus elegantissimis, qui ne Ovidium quidem dedecuerunt, animum Tuum captare, velim, ut mihi pro festo Nativitatis Domini unum ex Tuis anseribu, quorum atavos olim Capitolium servavisse fama est, emendum relinquas, quod metuendum est, ne aves huius generis in mercatu ob frequentiam negotiantium quamvis magna pecunia venales non sint. Pro Tua in me liberalitate, magna spes me tenet Te has meas preces non esse confusurum. (cfr.: non confundar in aeternum.)

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte


St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de