Lateinische Texte zur Mettener LokalgeschichtePäpstliche Ernennungsurkunde
|
PAULUS PP. VI.
Dilecte Fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem
SOLLICITUDINEN nostram de vita religiosa nuper Adhortatione sumus testati, quam cunctis adhibuimus, "qui sive viri sive mulieres, Domino vitam suam consecrarunt, consiliorum evangelicorum spiritum et usum servantes (Adh. Ap. "Evangelica Testificatio", 1). Horum siquidem praecipuum est munus, ut quam plurimum operae et studii conferant ad Ecclesiae sanctitatem eamque mundo reddant manifestam. Cum igitur Sacri Romanae Curiae Consilii, eiusmodi sodalibus utriusque sexus praepositi, in praesenti constituendus sit Secretarius - quem usque adhuc dilectus Filius Eduardus Heston egit, cui aliud commissum est officium, - mentem ad Te convertimus, Animi autem Tui dotes respicientes, probe speramus Te eodem ad vitae religiosae profectum et Ecclesiae utilitatem esse functurum. Quae cum ita sint, hisce Te Litteris, auctoritate Nostra
Sacrae Congregationis pro Religiosis
et Institutis Saecularibus Secretarium
eligimus, facimus, renuntiamus. Tibi proinde omnia et singula, quae huius muneris propriae sunt, iura, facultates, honores, privilegla deferimus et impertimus. Cunctis vero, ad quos pertinet ac pertinere poterit, mandamus, ut Te ad hoc officium eiusque liberam exercitationem admittant, recipiant, Tibi faveant, praesto sint et pareant. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Septembris, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
Dilecto filio Augustino Mayer Abbati |
(gez.) J. Card Villot a publicis Ecclesiae Negotiis |
zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte
St.-Michaels-Gymnasium
Metten metten_gym@degnet.de |