Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

Briefwechsel


Wynfreth - Bonifatius

Patri Rabano monacho Metamensi permultas salutes.

Epistula aperta, quam in annalibus nostris Doctori medicinae Dusch nuper dedicavi (AJM, XXXI, 181), maxime eum, id quod mihi affirmavit, delectabat. Dixit quin etiam hac de re animum suum morbo afflictum non leviter esse confirmatum, laudem autem, quam ei tribui, nimis fuisse magnam, quod stante pede tum negavi. Profecto ac certe, id quod appetivi, eventum habuit.

Nunc ibi in Alma Metamensi denuo Absolutorium est finitum. Dei atque magistrorum auxilio et benignitate omnes spero discipulos Scyllae ac Charybdis pericula bene esse superaturos. Omnibus illis omnia fausta precor. Tibi autem opto bonas ac pulchras ferias, ut recrees et corpus et animum. Cicero, ille sacerdos linguae latinae, si hanc epistulam posset legere, venerabilia sua verteret, credo, ossa in sepulcro(!). Quod quia nolumus, finem facio scribendi.

Salve! Manebit in sincera Metamensi fidelitate

Doctor utr. iur. Hoffmann

Territorii Faucensis Procurator emeritus (abs. 1923)
Ad Fauces, die octavo mensis Iulii anno Domini MCMLXV

 

P. Rabanus Domino Wynfretho plurimas salutes.

Litterae Tuae magna cum sollertia necnon scientia compositae me correctione pensorum germanicorum ab abiturientibus scriptorum valde exhaustum magnopere recreavere. Bene praevidisti: Deo adiuvante magistrisque faventibus duodeviginti discipuli ad unum omnes erunt abituri. Nemo cecidit in obscurum.

In proximo libello annalium nostrorum iterum historias Metamenses a divo nostro Dr. Duschio expolitas invenies. Si principalis redactor P. Richardus assensus erit et Tu quoque annues, litteras latinas in lucem proferam. Spero enixe permultos Metamenses utrisque ex litteris aliquid oblectationis esse hausturos.

Ut epistulam meam bona excipias valetudine

optat e corde P. Rabanus.

PS: Imaginem photographicam Tua benignitate nobis traditam simul remitto. Vale!

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de