Nachruf für R. P. Clemens Gietl (+ 29.1.1975)

In memoriam

Reverendi Patris Clementis Gietl
nati 13.7.1900, defuncti 29.1.1975

P. Clemens Gietl ab anno 1929 usque ad annum 1971 disciplinam artis colendae discipulis diligentissime tradebat, quippe qui scribendi peritissimus sua manu multos libros liturgicos diebus festis deputatos conscripsisset. Idem etiam geographiam docebat. Sed postquam eius oculorum acies infirmitate minuta est, discipulos classium inferiorum doctrina Christianae religionis impigerrime instruebat. Quod opus excellentissimum nomini Clementis decori fuit singulari. Porro in studio artium pernoscendarum usque ad finem constans permansit. Nam paginas foliaque imaginum artificiosarum sive originaliter exhibitarum sive typographice reiteratarum tam ex Kalendariorum libellis quam ex fasciculis commentariorum periodicorum excerpta consideratissime colligebat. Denique, quod erat in usu linguae Latinae multum versatus, haud raro ad textus Latinos acciebatur conficiendos.

Idem igitur post occupationes scripturarum et imaginum translatus sit ad visionem, qua cuncta conspiciuntur facie ad faciem!

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de