Vix hunc annum ingressos fatale initium nos perculit; inopinanter enim ex consortio nostro decessit confrater dilectus

Ven. P. Gabriel Dankesreiter, Subprior

Natus in Fürstenstein 18. 9. 1886 ex honestis parentibus christianis iam puer scholae nostrae traditus est, ubi egregie proficiebat in omnibus litteris, praesertim cum indefesse libris legendis omne fere tempus liberum tribueret. Vitae solitariae favens conversationem monasticam elegit atque anno 1908 vota emisit. Studiis theologicis in universitate Oenipontana absolutis sacerdos initiatus, ut eius indoli congruebat, linguas antiquas colebat in universitate Monacensi et examinibus bene superatis magistri in gymnasio nostro munus alacriter suscepit idque diligentissime exercebat usque ad 75. annum vitae. Discipulis valde acceptus erat propter dilucidam docendi rationem, quam lautis facetiis condiebat, praesertim in interpretandis libris classicis et in demonstrandis rebus historicis. Nostro vero Instituto ad tempus suppresso non dedignabatur in diversis parochiis curam animarum agere. Atque etiam in proprio monasterio ut confessarius multa merita collegit, inprimis anxiorum corrector et consolator.

Subprioris dignitatem, utpote semper erat simplex suique minime rationem habens, non accepit nisi reluctans; cum autem adnuisset, fortiter officia praestitit usque ad ultimos dies. Jam vero laborans ex stomacho repentina morbi incursione nobis lugentibus ereptus est, die 2. mensis Januarii 1963. Pro cuius anima vestra precamur solatia spiritualia, ad idem officium ipsi numquam non parati.

Metamae, in Abbatia S. Michaelis, die 3. Januarii 1963

Abbas et monachi

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de