Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

Mettener "Gaudeamus"


 

Gaudeamus igitur
omnes Mettenenses!
Almus dedit centies
nobis et quinquagies
Dominus sex menses.

Vivat ante omnia
Patria dilecta!
Dum stant montes ardui,
cives sint praecipui
prisca fide recta!

Vivat coetus optimus
nigra veste splendens,
indefesse quod saluti
est dilectae iuventuti
curans et impendens.

Vivant condiscipuli
nobis pace uniti,
tam qui adsunt quam qui absunt,
tam qui praesunt quam qui subsunt,
semper laetabundi!

Vivant et Mons Coelicus,
fluvius amoenus,
Silva Boica umbrosa,
sed imprimis speciosa
Pascua Vitulorum!

Vivant et carentia
pulpitique arrestum
dura quondam, metuenda,
nune memoria fovenda:
nam sunt superata.

Vivat mater iubilans,
arx, quae laeta videt
florem omnium Musarum -
ille angulus terrarum
praeter omnes ridet.

Vivat, crescat, floreat,
ut queant cantare
posteri et congregati
aeque hilares et grati
carmen saeculare!


St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de