Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

 


Illmo et Revmo Domino

Domino Leoni de Mergel

Episcopo Eystadiensi,

huius monasterii olim Abbati

OCTOGESIMO AETATIS ANNO EXPLETO

Preces et vota humillime offerunt

OMNES METTENENSES

 

Quos in Mettenae familiam sacram
sensus fovisset mente pater pius,
his immansurum se spopondit
Eystadii in cathedram sublatus.
Ergo quod alta voce, quod intimis
Creator, voris poscimus, audias:
longam Leoni da senectam,
tempora quam maneant beata.
Post multum tempus cum meritis gravis
disrumpes tandem vincula corporis,
aeterna gaudiorum gemmis
muneret irradians corona.
Promissa solvit fidus et iugiter,
ex quo relinquit huius oves gregis,
ut amliorem abhinc minaret,
mente memor tenuit Mettenam.
Exacta paucis ille decennia
octo replevit plena nitentibus
gestis, Mettenae quae perinde ac
Eystadii cecinere fasti.
P. Benno Linderbauer O.S.B.

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de