Lateinische Texte zur Mettener LokalgeschichteAbiturprüfung 1976 |
an den Humanistischen Gymnasien, den Neusprachlichen
Gymnasien mit grundständigem Latein und an den
Musischen Gymnasien in Langform
Latein als 1. Fremdsprache
VOM WERT DER FREUNDSCHAFT
Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt.
Quamquam1 a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio2 quaedam atque ostentatio3 esse dicitur. Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rem publicam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.
Quin etiam, si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non quaerat aliquem, apud quem evomat4 virus5 acerbitatis suae.
Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hominum frequentia tolleret et in solitudine usquam collocaret atque ibi suppeditans6 omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet: quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta7 diei solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: "Si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset".
1 quamquam indessen, jedoch
2 venditatio, onis das Großtun, die Prahlerei
3 ostentatio, onis die (prahlerische) Heuchelei
4 evomere ausspeien
5 virus, i n. das Gift
6 suppeditare darreichen, zur Verfügung stellen
7 Archytas Tarentinus Archytas aus Tarent, Staatsmann und Mathematiker
St.-Michaels-Gymnasium
Metten metten_gym@degnet.de |