PAX
Velut diro fulmine e caelo sereno irruente tacti sumus, cum tristissimus nuntius nobis perlatus esset e gremio nostro ereptum esse dilectum confratrem nostrum
P. Leopoldum Schmid OSB
Monachum et sacerdotem Abbatiae Metamensis
Natus 14. 2. 1902 in Vohburg, iam puer signa vocationis religiosae ostendit, praecipue cum studiis literariis in nostro Instituto Puerorum traditus esset. Omnibus sodalibus praefulgebat ut exemplum piae conversationis. Monasterium nostrum ingressus vota emisit 23. 4. 1924, sacerdos ordinatus 29. 6. 1927.
Statim officium Praefecti studiosorum suscepit, ad quod aptissimus erat multisque profuit indefesse orando suadendo opitulando. Post eversionem scholae 1939 curae animarum se devovit in variis parochiis nostris, praecipue in Stephansposching, cuius fideles eum ut sanctum habebant. Mala valetudine coactus est parochiam resignare, at non destitit animis servire. Igitur anno 1954 transmigravit ad Moniales in Tutzing, quibus inserviebat ut Spiritualis et Confessarius, et cum a nullo labore reformidaret, curam aegrotantium in Nosocomio suscepit 1956, omnibus forma factus gregis ex animo.
Gravi infectione pulmonum affectus post paucos dies obiit 17. Augusti. Det ei Dominus iustam mercedem neque tamen eius obliviscamur in orationibus et sacrificiis, idem opus charitatis a Confoederatis rogantes.
Metten in Niederbayern (Metamae) 19. 8. 1963
Abbas et Conventus
zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte
St.-Michaels-Gymnasium
Metten metten_gym@degnet.de |