Ut non improvise, ita non minus acerbe nos perculit mors dilectissimi confratris nostri

Adm. Ven. P. Mauri Dietl O.S.B.

qui per triginta sex annos strenue Prioris officium explevit, numquam non nos exemplo veri monachi confortans, ut suo iure dicatur columna monasticae disciplinae.

Natus 15. 6. 1883 in Altnußberg, S. Aloisii nomine baptismali exornatus, omnes studiorum latinorum annos in nostro gymnasio absolvit cum egregio fructu, coeavis suis semper probatus sinceritate christianae conversationis nec minus hilari clementia in omnes, spectatus propagator iusti veri religiosi ordinis. Expleto probationis anno 1903 vota monastica nuncupavit S. Mauri nomine insignitus. Sacerdotio auctus 1906 varia officia subibat, haud spernenda diligentia, inprimis per quadraginta annos studiosos et docebat et regebat. Prior claustralis renuntiatus fratribus innumerabilia solacia praestabat, timidos inflammabat, zelo ardentes mitigabat, quia eminebat fervore caritatis, et quod est maximum, exemplo oboedientiae patrono suo S. Mauro aemulatus, super fluctus turbinosos intrepido pede ambulans.

Tandem, ut post multos labores vires suas minutas sensit, se in solitudinem recepit atque unice se devotioni dabat. Memoriae dignum est, quod animam suam Deo reddere dignus inventus est in Festo S. Michaelis, patroni monasterii, eo vere momento, quo pro Abbate Corbiniano quinquagenale professionis iubilaeum celebrante hymnus Te Deum laudamus cantabatur.

Qua de causa speramus ab Archangelo animam eius illico repraesentatam esse Deo et choris caelestibus. Nihilo minus, ne officium caritatis neglegamus, eius memores erimus in orationibus, idem officium humillime praestolantes a Confoederatis nostris.

Metamae, in die S. Michaelis Archangeli 1961

Abbas et Conventus

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de