Tertium in hoc trimestri omnipotens Deus confratrem ante conspectum suum vocavit. Seniorem fratrum conversorum et seniorem patrum secutus est unus ex adulescentissimis clericis, quem Dominus morte improvisa die 21. Decembris 1964 ex huius temporis adventu in vitam aeternam convocavit, dilectus confrater noster

Fr. Maurus Fleischmann OSB

Ultimus ex quattuor liberis natus die 2. Januarii 1941 in vico Weiherdorf (Opf.) parochiae Teublitz et nomine Joannis baptizatus a parentibus probe religiosis educatus est. Pater eius, faber ferrarius, puerum studiorum causa Metamam misit, cum iam a prima pueritia sacerdotium anhelaret. Discipulus quietus ac sedulus laeto animo semperque prompto ad ceteros adiuvandos optimo successu studia humaniora absolvit. Cum duobus aliis sodalibus suae classis habitum Sancti Benedicti exoptavit et die 15. Octobris 1962 vota simplicia emisit. Deinde missus in collegium S. Benedicti Salisburgense in studium philosophiae et theologiae magno zelo incubuit. Ut erat anima candida et incensus caritate erga alios omnibus confratribus carus evasit. Quae sibi persuaserat, recto ae indefesso animo perfecit, sed humili quoque ac modesta oboedientia superioribus se subdidit. Imprimis praeditus intellegentia artium, mira quadam sollertia ex ligno aliave materia opera artis sculpsit.

Servitio sacrae liturgiae deditus munus caeremoniarii fervore ac diligentia adimplevit. His ultimis mensibus cum diem, quo confrater quidam sacerdotio initiandus esset, magno cum gaudio exspectaret, saepe nocturnis quoque horis oratorium adiens coram Sanctissimo orationi se dedit. Die 18. Decembris, cum in collegio Salisburgensi s. ordo Diaconatus impertiretur, munere caeremoniarii functus Metamae quoque die 20. Decembris in collatione ordinis sacerdotalis varia munera exercuit. Postero vero die patrem visitaturus, qui iam per menses in nosocomio versabatur, curru automobili vehens in via ob hiemem periculosa reddita calamitate oppressus est. Straubingam in nosocomium portatus ibique sacramento sacrae unctionis munitus tribus horis post inter orationes a magistro clericorum cito accersito dictas exspiravit.

Graviter quidem commoti morte confratris, de quo optima quaeque sperare potuimus, tamen confidimus "Deum omnibus prope esse, qui invocant eum in veritate" (Ps. 144, 21 - Grad. Dom. IV. Adventus).

Abbas et conventus

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de