Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

 


Dum Ludovicus enim Caesar sublatus ad arces

Cessisset superas, ad pia regna Dei:

Impiumque sibi iam Carolus ipse Boemus

Sumeret, a latio praesule nempe datum:

Saepe inter Boios pugnatum est atque Boemos,

Utraque gens siquidem sceptra petebat adhuc.

Strubingensis erat tum seu Capitaneus urbis

Consul sive potens Eccius, acer homo:

Iusticia nulli, nulli pietate secundus:

Huic bellator erat filius, ense potens.

Finibus egressi patriis iccirco Boemi

Dum late Boios depopulantur agros:

Milite cum multo gnatum pater Eccius armans

Hostiles contra mittit ab urbe manus:

Verum hac lege data, temere ne pugnet. bonestum

Etsi victorem se fore posse putet:

Nam caput esse rei, cunctari et vincere sensim

Carpendo vires hostis et arma trucis.

Egreditur iuvenis magna stipante caterva

Egreditur patrio milite cinctus eques:

Ventum erat ad Chambum et pene ad nemus usque Boemum

Qua grassabatur barbara parte cohors

Illic pugnatum est, et multo sanguine utrimque

Sed Bavari plures occubuere tamen.

Etqui nuper erat tumidum progressus in hostem

Acer ovansque, fuga ad tecta paterna redit.

Non tulit hoc genitor, cives periisse, sibique

Degeneri gnatum consuluisse fuga

Relliquias omnes lugentis convocat urbis

Commemorat gnati dedecus ipse sui.

Quod patris impium male comtempsisset. et urbem

Orbasset multis civibus egregiis:

Ipse fuga, belli princeps, elapsus inerti

Seruasset vitam solus ab hoste suam.

Mox etiam media conscendit in urbe Tribunal

Inspectante foro carnificemque vocat

Huic gnatum iratus tradit, gladioque feriri

Praecipit eiusdem percutiente caput.

Exclamat iuvenis, pater ah miserere precantis,

Parce mihi, quod te filius oro tuus.

Te per ego immensum veri genitoris amorem

Testor, ut ignoscas crimina prima mihi:

Crimina si tamen hec potius quam errata vocanda

Sunt pater, ah tege tu hec quaeso favore tuo.

Forsitan in fatis fuit, hac a clade redirem

Solus ut, a superis sum tibi missus ego

Ne mea fata gemens et tu pater optime mortem

Lugeres aequo tardius ire tibi.

Ergo mei miserere pater, miserere dolentis

Qui tibi me toto pectore subiicio.

Teque memento mihi divinitus esse parentem

Factum, ut propicius me placidusque tegas.

Dixerat hec iuvenis, Pater ut Marpaesia cautes

Restat, et a coepto pernegat ire suo:

Non tibi nunc genitor, non sum pater amplius: aequus

Sed iudex hodie sum tibi, tristis ait.

Dum patris imperium faciebas, filius olim

Charus eras, nunc nec filius es nec eris.

Vade igitur, vitamque Deo nunc redde parenti

A quo salvam olim rursus habebis eam

Carnificique simul, faceret quae iura iuberent

Innuit. is rigido decutit ense caput.

Labitur infoelix iuvenis, Pater illico surgit

Et gladium arripiens talia verba facit.

Iste mihi testis cruor est, erit atque quod aequus

Et iustus iudex Eccius ipse fui.

Haec dicens, gladium stillantem et utrinque cruentum

Abstersit tunica protinus, atque resert.

Hunc, dum vita mihi fuerit, gestabo cruorem

Atque mei gnati sic memor esse volo.

Unde boni agnoscant me non tantum modo gnatis

Sed magis egregiis civibus esse patrem.

Utque meo exemplo discant esse omnibus aequi

Quicunque officium iudicis illud habent.

Discat et hoc ipso ex facto lasciva iuventus

Frenare affectus nocte dieque suos:

Et parere senum monitis, parere parentum

Vocibus, imperiis consiliisque piis.

Haec ubi dixit, humo corpus iubet ordine tolli

Ad templumque tuum hoc Carole magne vehi

Progenies ubi tota cubat, materque paterque

Atque ex hac omnes posteritate sati.

Commendatur adhuc Romanus Manlius ille

Qui similis facti nomine nomen habet.

Quidni Germanum nos laudaremus, eadem

Qui virtute potens conspicuusque fuit?

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de