Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte

Erinnerung an das Mettener Studiengenossenfest


SALVETE, omnes vos amici,
quos Deus hodie felici
huc congregavit sorte,
virorum genus forte,
qui cuncti grata mente,
amore non deficiente,
ad almam Matrem recurristis,
quam indefesse meministis.

Quam laeta vos sub amplis alis
recipit gallinae peraequalis,
quae caram prolem protegit
fovet custodit ac regit.
Per dies hos sit vobis
quantumquidem in nobis,
concessum omne verum gaudium
et impleatur iustum desiderium.

Salvete avete gaudete
cantate ovate iubilate!
Procul omnis vultus nubiltis!
Dominetur solus iubilus!

Nec obliti sitis dei gratiam,
implorate eius potentiam,
ut nos ducat per fallaces
vitae tramites minaces,
tandem omnes adunati,
sanctis quoque sociati,
perfruamur infinitis
summi caeli gaudiis!

 

Quo loco eos mentes annis compluribus ante
corporaque atque animos iuverat excolere,

Spectares iuvenesque senesque accurrere passim1
visuros iterum, qui fuerant socii.

Sunt, quos apportat ferri via commoda tuto,
hic vehiclum pernix2 autocyclista regit.

Quamvis morosus3 reseret4 caeli cataractas
Iuppiter atque undis arva5 obruat rapidis,

Obvia laeto animo contemnunt dira6 pericla.
En7 sol victor adest, avolat imber atrox!

Cum percontantur8 sua deversoria9 fessi,
prima recognitio mutua fit subito.

Sunt, qui iam canent10, qui calvent11 quique capillos
longe promittunt12: idem eis animus.

Quis13 pueri fuerant spatiis, spatia illa revisunt;
qui aequales fuerint, porticus14 ista docet.

Heu praeceptores, quos discipuli petulantes15
deflent maturis compositos tumulis!

Pompa16 fit et ducit primum agmen Calliopea,
annorum serie cetera pars sequitur.

In templo sacra17, post concentus18 festus et inde
exigitur longis esuries19 epulis20.

"Aequales", aiunt, "monachique, valete!" Et in omnes
partes, quas cupiunt, avocat aura bonos.

August Maltry (abs. 1914), Ob. Stud. Rat in Weiden

G L 0 S S A R I U M (für Gedächtnislückenbesitzer)

1 passim = allenthalben 2 pernix = flink 3 morosus = mürrisch 4 reserare = entriegeln, öffnen 5 arva = Fluren, Gefilde 6 dirus = schrecklich, grausig 7 en = ecce 8 percontari = sich erkundigen nach 9 deversorium = Herberge, Quartier 10 canére = grau sein 11 calvére = eine Glatze haben 12 promittere = hier wachsen lassen 11 quis = quibus 14 porticus: hier = Gang (mit den Bildern der Abiturienten) 15 petulans = übermütig 16 pompa = Festzug 17 sacra = Gottesdienst 18 concentus = Konzert 19 esuries = Hunger 20 epulae = Festmahl.

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de