PAX

Quamvis pretiosa in conspectu Domini sit sanctorum mors, tamen vehementer affligimur, cum eorum solatio auxilio intercessione privamur. Quod vel maxime apparuit in eo quod nobis ereptus est noster Confrater idemque Senior familiae monasticae,

R. P. Virgilius Dechant OSB

Natus 5. 1. 1876 in Walddorf piissimis parentibus, puer duodecim annorum nostrae scholae traditus studia literaria cum flore persolvit. A pueris sincera devotione imbutus vitam monasticam elegit, professionem edidit anno 1897, sacerdos factus 1900. Quamquam in deliciis habebat disciplinis philosophicis et theologicis nec non saecularibus se dare, non abnuit in diversis pagis cura animarum occupari et rudes animos in religione informare, inprimis cum in celebri peregrinationis Marianae municipio Aufhausen praepositus esset nominatus. Praeterea aliquoties in monasterium revocatus est, ut fratres conversos in disciplina monastica institueret. Atque etiam coetus piarum feminarum collegit, ut eas ad perfectionis studium inflammaret.

Ingrediente hoc anno variis infirmitatis casibus obnoxius doloribus fortiter superatis die 27. Julii obiit in nosocomio publico urbis vicinae Deggendorf.

Fuit diligentissimus Sacrae Regulae observator neque umquam vel minimo gradu a tramite aberrabat. Igitur semper memores erimus egregii exempli, quod fere 70 annos fratribus praebebat.

Pro cuius animae refrigerio petimus consueta suffragia ad idem officium et ipsi paratissimi.

Metten (Metamae) in Niederbayern 27. 7. 1963

Abbas et Conventus

 

zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte

St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de