In memoriam R. P. Wunibaldi Rußer, + 30. 4. 1977
P. Wunibaldus Rußer plus quam quadraginta annos in Metamensi gymnasio nostro atque per occasiones certas etiam in gymnasiis Altahensi et Ettalensi et Ratisbonensi cathedrali summo studio linguas docebat Germanicam et Latinam et Graecam et historiam, qui singulariter excellebat rerum historicarum.
Idem usque in vitae septimanas supremas vim vividam ingenii Franconicam servavit animumque ad nova percipienda et dispicienda promptissimum suamque indolem singularem comitatis atque affabilitatis.
Fruatur ergo vita aeterna, qui Christiana religione inductus omnia in meliorem partem interpretari satagebat et ut homo quasi paschalis hanc vitam degebat, sub vexillo victoriosissimo Salvatoris, qui a mortuis gloriose resurrexit.
(AJM 44)
zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte
St.-Michaels-Gymnasium
Metten metten_gym@degnet.de |