|
StartseiteMathematik, NaturwissenschaftenJohann Bernoulli |
Datis in plano verticali duobus punctis A & B (vid. Fig. 5) assignare Mobili M, viam AMB, per quam gravitate sua descendens & moveri incipiens a puncto A, brevissimo tempore perveniat ad alterum punctum B.
Ut harum rerum amatores instigentur & propensiori animo ferantur ad tentamen hujus problematis, sciant non consistere in nuda speculatione, ut quidem videtur, ac si nullum haberet usum; habet enim maximum etiam in aliis scientiis quam in mechanicis, quod nemo facile crediderit. Interim (ut forte quorundam praecipiti judicio obviam eam) quanquam recta AB sit brevissima inter terminos A & B, non tamen illa brevissimo tempore percurritur; sed est curva AMB Geometris notissima, quam ego nominabo, si elapso hoc anno nemo alius eam nominaverit.
(Acta Eruditorum Mensis Junii A. MDCXCVI. p. 269)
Bernoulli, Johann I an Halley, Edmond (1707.04.06)
Bernoulli, Johann I an Halley, Edmond (1712.11.23)
St.-Michaels-Gymnasium Metten metten_gym@degnet.de
|