Startseite

Mathematik, Naturwissenschaften

Cardano


(Tomus Tertius, p. 146 ff)

Liber Octauus

De Homine

Caput XL

Humana Natura

Homo, omnibus mortalibus rebus tribus praecellere videtur: quod multa habeat solus: quod quae cum aliis communia habet, meliora sint: quodque omnium sit capax. Propria homini sunt mens, atque haec illum superis aequat: inde ratio, quae mortalibus eum praefert: tertium quod & nobilissimum, est manus. Alia tametsi manum habere videantur, differre tamen, & non esse veram brutorum animalium manum quisque vt intelligit, ita pauci cur manus non sit, dicere nesciunt. Differt autem manus humana a simiarum manu, firmitate plurimum, atque situ. Sed & solus homo, vere erectus est. Simiis, foemoris os obliquius acetabulo committitur: & quidam musculi in tibiam longius extenduntur. Quamobrem bene se habet illud Poëticum:
Os homini sublime dedit coelumque tueri,
iussit & erectos ad sydera tollere vultus.

Solus habet cordis cuspidem non in medio, sed in sinistra parte: solus ambi dexter est, cum caetera animalia dextra parte sint validiora: solus, in inferiore palpebra supercilia: solus ridet: solus loquitur: (picae, corui, psitaci, imaginem solam sermonis habent) soli, patet vmbelicus: soli pars anterior pilis magis abundat: solique, ex mento barba: solus, in venerem ferme omni tempore pronus: solus, pedum  digitos breuiores longe quam manuum.

Porro & in his quae illi communia sunt, cum aliis animalibus, tantum etiam habet discriminis, vt sua etiam haec videantur. Veluti sensus tam interiores quam exteriores, quibus sensibilium medullam percipit, non vt caetera animalia solum corticem. Vide memoriam hominis quanta sit? Vt aliorum animalium pene nulla videatur. Similiter & formae dignitas, & capitis pilorum multitudo, multitudo & musculorum totius corporis, & ideo quaqua versum motuum facilitas, pectoris amplitudo, & pedum, mammarum in pectore altitudo, sanguinis copia ac tenuitas & claritas, cerebri quoque abundantia, & vesicae magnitudo, linguam quoque latam, mollem & solutam a vinculis, cor & pulmones calidissimos. Somnia tam multa & varia videt, vt solus somniare dici possit. In eius genere, plurimum musculus a foemina differt.

 

Brutus, -a, -um: unvernünftig; simia, -ae: Affe; foemoris os (femur, -oris: Oberschenkel, Hüfte); acetabulum, -i: Pfanne (des Beckenknochens); committere: zusammenfügen; tibia, -ae: Schienbein; cuspis, -idis: Spitze; ambidexter: wer die linke Hand so gut wie die rechte benutzt; palpebra, -ae: Augenlid; supercilium, -i: Augenbraue; pica, -ae: Elster; psittacus, -i: Papagei; umbilicus, -i: Nabel; pilus, -i: Haar; mentum, -i: Kinn; pronus, -a, -um: geneigt;

...

(Homo cur volare nequeat)

Cum igitur ad omnia habilis videretur humana natura hoc solum ei repugnat, ne volare possit. Id contingit, quoniam non a temperamento hoc pendet, sed a forma. Adeo vero hoc naturae nostrae repugnat, vt ne per fabulam ausi sint somniare, vt de Thyaneo plurima confingunt. At certum est, nihil illi esse difficilius propter molem.

 


St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de